- EXOCATACOELI
- EXOCATACOELIGr. Ε᾿ξωκατάκοιλοι, dicebantur in Ecclesia CP. sex hi Officiales, Magnus Oeconomus, Magnus Sacellarius, Magnus Scevophylax, Magnus Chartophylax, Praepositus parvo Sacello et Protecdicus; eo quod extra Patriarchium pernoctarent. Erant hae dignitates maximae auctoritatis, ita ut i publicis consessibus Episcopos praecederent, et in Patriarchatu Diaconorum officium exercerent: CP. Cardinales dicti, in Ep. Ioh. IX. ad Augustum Basilicum Leonem. Mentio eorum in Actis Concilii Florentini, Patriarcha Papam stantem osculatus est in gena: nos vero cum Exocatacaelis sedentis dextram et genam osculati sumus, apud Macros Fratres in Hierolexico. Vide quoque infra Staurophori.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.